SABLOLIUM

SABLOLIUM
SABLOLIUM
vetus oppidulum Galliae in Coenomanico pago, Andicavorumque confinio: a sabuloso agro, in quo conditum est, dictum. Una est ex duodecim villis magnis, quas Alanus quidam matri Ecclesiae civitatis Coenomanorum olim dedit, ad Sartam fluvium, qui ibi divisis aquis parvam insulam facit, habetque Prioratum S. Nicolai, et Ecclesias duas S. Mariae, et S. Martini, quae sunt Paroeciae. Iohanni Mazori, Sabolium, et Sabloium, Ivoni Sabsuletum: vulgo Sablevil, tum Sableil, tandem Sable. At Sablonariae, vulgo Sablonieres, locus est, in quo A. C. 862. Indict. 11. dominus Karolus Rex conventum habuit, et Capitula edidit. Saponariae vero in suburbio Tullensi, Savonieres, ubi Synodus Episcoporum Galliae et Germaniae sub modem habita est: ambae villae regiae, quarum altera a sabulo vel arena, altera a sapone, qui ibi conficiebatur, nomen accepit; ut Argillariae, a solo argilloso, vulgo Argilly, non procul a Dorunamanto Dormans. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra voce Sabolium

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SABOLIUM — urbecula provinc. Coenomanensis, ad Satram fluv. 8. leuc. ab Andegavo in Boream, Coenomanum versus totidem. In Gallia; Sable. Vide Sablolium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAPONARIA — I. SAPONARIA locus prope Tullum, seu suburbium eius in Lotharingia, ubi Concil. A. C. 859. Vulgo Savonieres. Item Lucaniae castellum, ubi olim Grumentium. II. SAPONARIA melius SAPONARIAE, villa olim Regia, a sapone, qui ibi conficiebatur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”